- NARNA
- NARNAStraboni, vel Narnia, Umbriae civitas, per quam Nar fluv. labitur, a quo et nomen accepti, Liv. l. 10. c. 9. Olim Nequinum dicebatur, teste Pliniô, l. 3. c. 14. a nequitia incolarum, qui obsessi, se liberosque occidere quam dedere maluerunt. Patria Nervae Imperatoris et Ioh. XIV. Pontificis. Ad montis est radices, Ferrar. et in parte meridionali, rupes habet admodum praecipites, quarum imo in hiatu Nar, per scopulos, confragosô alveô labitur. Municipes huius loci Nartes quondam dictos fuisse, ex antiquis marmoribus docet Hermolaus. Plinio vero Narnienses. Sic enim ille l. 31. c. 4. Inagro Narniensi quaedam terrae imbribus sicciores fiunt, quod admirandis suis inseruit M. Cicero, siccitate lutum fieri prodens, imbre autem pulverem. Nerni hodie dicitur Leandro. Sil. l. 8. v. 458.Hispellum ac duro monti per saxa recumbensNarnia. ———— ————Martial. l. 7. Epigr. 92.Narnia sulfureô quam gurgite candidus amnis.Circuit, ancipiti vix adeunda iugô.Claudian. de 6. Consul Honorii. v. 515.Celsa dehinc patulum prospectans Narnia campumRegali calcatur equo; rarique colorisNon procul amnis abest urbi, qui nominis auctorIlice sub densâ silvis arctatus opacisInter utrumque iugum tortis anfractibus albet.Vide Cluver. Ital. Ant. l. 2. p. 637. Nic. Lloydius.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.